

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 18
Et duos.[ID.]Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sanctiambulant de virtute in virtutem[Psal. 83.].[ID., ibid.]Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quae intelligimus late patet.Ut tegerent.[ID., ibid.]Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur:Capitella autem quae erant super capita columnarum,etc.Malogranatorum.Quae uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quae intus est fidei, spei, et dilectionis, caeterorumque animi bonorum gratia non cernitur.